Busca Bíblica

Encontrados 129 registros para: statim



Fatuus statim indicat iram suam, dissimulat autem iniuriam callidus. (Liber Proverbiorum 12,16)

  

Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat, (Liber Sapientiae 16,27)

  

et erit flos decidens gloriae maiestatis eius, qui est super verticem vallis pinguium, quasi ficus praecox ante messem, quam quis, ut viderit, manu statim arreptam devorabit. (Liber Isaiae 28,4)

  

Nam, popule Sion, qui habitas in Ierusalem, plorans nequaquam plorabis: miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui; statim ut audierit, respondebit tibi. (Liber Isaiae 30,19)

  

Post haec igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae, fistulae et citharae, sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi tribus et linguae adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex. (Prophetia Danielis 3,7)

  

Statimque et in ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusaverunt Iudaeos (Prophetia Danielis 3,8)

  

(26) Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis et ait: “Sedrac, Misac et Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini et venite”. Statimque egressi sunt Sedrac, Misac et Abdenago de medio ignis. (Prophetia Danielis 3,93)

  

Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: “Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam”. (Prophetia Danielis 14,18)

  

Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam an te faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum; (Prophetia Malachiae 3,1)

  

Illi autem statim, relicta navi et patre suo, secuti sunt eum. (Evangelium secundum Matthaeum 4,22)

  

Et statim iussit discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. (Evangelium secundum Matthaeum 14,22)

  

Statimque Iesus locutus est eis dicens: “Habete fiduciam, ego sum; nolite timere!”. (Evangelium secundum Matthaeum 14,27)