Busca Bíblica
Encontrados 655 registros para: regis
Dixit autem Ionadab ad regem: “Ecce filii regis adsunt! Iuxta verbum servi tui sic factum est”. (Liber II Samuelis 13,35) |
Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt; sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis. (Liber II Samuelis 13,36) |
Cessavitque spiritus regis adversari Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu. (Liber II Samuelis 13,39) |
Intellegens autem Ioab filius Sarviae quod cor regis ver sum esset ad Absalom, (Liber II Samuelis 14,1) |
Dixit ergo ancilla tua: Fiat verbum domini mei regis mihi in quietem. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut audiat et discernat bonum et malum. Et Dominus Deus tuus sit tecum!”. (Liber II Samuelis 14,17) |
Dixit autem rex: “Revertatur in domum suam et faciem meam non videat”. Reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit. (Liber II Samuelis 14,24) |
Mansitque Absalom Ierusalem duobus annis et faciem regis non vidit. (Liber II Samuelis 14,28) |
Et respondit Absalom ad Ioab: “Misi ad te obsecrans, ut venires ad me, et mitterem te ad regem, ut diceres ei: “Quare veni de Gesur? Melius mihi erat adhuc ibi esse”. Obsecro ergo, ut videam faciem regis; quod si est in me iniquitas, interficiat me”. (Liber II Samuelis 14,32) |
Et mane consurgens Absalom stabat iuxta viam portae; et omnem virum, qui habebat negotium, ut veniret ad regis iudicium, vocabat Absalom ad se et dicebat: “De qua civitate es tu?”. Qui respondens aiebat: “Ex una tribu Israel ego sum servus tuus”. (Liber II Samuelis 15,2) |
Dixeruntque servi regis ad eum: “In omnibus, quaecumque elegerit dominus noster rex, ecce servi tui sumus”. (Liber II Samuelis 15,15) |
Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes; et omne verbum, quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus. (Liber II Samuelis 15,35) |
Et dixit rex Sibae: “Quid sibi volunt haec?”. Responditque Siba: “Asini domesticis regis ad sedendum; et panes et fructus aestivi ad vescendum pueris tuis; vinum autem, ut bibat, si quis defecerit in deserto”. (Liber II Samuelis 16,2) |
