Busca Bíblica
Encontrados 2135 registros para: quam
Dum haec tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cum hydria, quam portabat in scapula; descenditque ad fontem et hausit aquam. Et aio ad eam: Da mihi paululum bibere. (Liber Genesis 24,45) |
Quam ob rem, si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi; sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dexteram sive ad sinistram”. (Liber Genesis 24,49) |
Responderunt Laban et Bathuel: “A Domino egressus est sermo; non possumus extra placitum eius quidquam aliud loqui tecum. (Liber Genesis 24,50) |
ait: “Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum”. Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom (id est Rufus). (Liber Genesis 25,30) |
Apparuitque ei Dominus et ait: “Ne descendas in Aegyptum, sed habita in terra, quam dixero tibi, (Liber Genesis 26,2) |
Sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac dicentium: “Nostra est aqua!”. Quam ob rem nomen putei vocavit Esec (id est Iurgium), quia iurgati sunt cum eo. (Liber Genesis 26,20) |
ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos non attigimus te et nihil fecimus tibi nisi bonum et cum pace dimisimus te. Tu es enim benedictus Domini”. (Liber Genesis 26,29) |
Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: “Invenimus aquam”. (Liber Genesis 26,32) |
fac mihi inde pulmentum, sicut velle me nosti, et affer, ut comedam; et benedicat tibi anima mea, antequam moriar”. (Liber Genesis 27,4) |
"Affer mihi venationem tuam et fac cibos, ut comedam et benedicam tibi coram Domino, antequam moriar". (Liber Genesis 27,7) |
Quas cum intuleris patri tuo, et comederit, benedicat tibi, priusquam moriatur”. (Liber Genesis 27,10) |
Expavit Isaac stupore vehementi ultra modum et ait: “Quis igitur ille est, qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus, priusquam tu venires? Benedixique ei, et erit benedictus!”. (Liber Genesis 27,33) |
