Busca Bíblica

Encontrados 827 registros para: propter



Et ait David ad Achimelech sacerdotem: “Rex praecepit mihi negotium et dixit: “Nemo sciat rem, propter quam a me missus es, et cuiusmodi tibi praecepta dederim”; pueris vero condixi in illum et illum locum. (Liber I Samuelis 21,3)

  

Et ait David: “Domine, Deus Israel, audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila, ut evertat urbem propter me. (Liber I Samuelis 23,10)

  

Reversus est ergo Saul desistens persequi David; et perrexit in occursum Philisthinorum. Propter hoc vocaverunt locum illum: “Petram dividentem”. (Liber I Samuelis 23,28)

  

Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua domino meo, et da pueris, qui sequuntur dominum meum. (Liber I Samuelis 25,27)

  

Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg; propter quam causam facta est Siceleg regum Iudae usque in diem hanc. (Liber I Samuelis 27,6)

  

Et iuravit ei Saul in Domino dicens: “Vivit Dominus quia non veniet tibi quidquam mali propter hanc rem”. (Liber I Samuelis 28,10)

  

“Quare ingressus es ad concubinam patris mei?”. Qui iratus nimis propter verba Isbaal ait: “Numquid caput canis ego sum de Iuda? Hodie facio misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David. Et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie. (Liber II Samuelis 3,8)

  

Venit ergo David in Baalpharasim (id est Dominus diruptionum); et percussit eos ibi et dixit: “Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae”. Propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim. (Liber II Samuelis 5,20)

  

Nuntiatumque est regi David: “Benedixit Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Dei”. Abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio. (Liber II Samuelis 6,12)

  

Propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec, ita ut nota faceres servo tuo. (Liber II Samuelis 7,21)

  

Quae est autem ut populus tuus Israel una gens in terra, propter quam ivit Deus, ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia, ut eiceres a facie populi tui, quem redemisti tibi ex Aegypto, gentes et deos eorum? (Liber II Samuelis 7,23)

  

quia tu, Domine exercituum, Deus Israel, revelasti aurem servi tui dicens: “Domum aedificabo tibi”. Propterea invenit servus tuus cor suum, ut oraret te oratione hac. (Liber II Samuelis 7,27)