Busca Bíblica
Encontrados 95 registros para: pastor
Et dixit Dominus ad me: “Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti; (Prophetia Zachariae 11,15) |
quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui perituram ovem non visitabit, dispersam non quaeret et contritam non sanabit et stantem non sustinebit et carnes pinguium comedet et ungulas earum confringet. (Prophetia Zachariae 11,16) |
Vae stulto meo pastori derelinquenti gregem! Gladius super brachium eius et super oculum dextrum eius; brachium eius ariditate siccetur, et oculus dexter eius tenebrescens obscuretur”. (Prophetia Zachariae 11,17) |
Framea, suscitare super pastorem meum et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum. Percute pastorem, et dispergentur oves, et convertam manum meam contra parvulos. (Prophetia Zachariae 13,7) |
Pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his, qui daemonia habuerant. (Evangelium secundum Matthaeum 8,33) |
Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem. (Evangelium secundum Matthaeum 9,36) |
Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, (Evangelium secundum Matthaeum 25,32) |
Tunc dicit illis Iesus: “Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis". (Evangelium secundum Matthaeum 26,31) |
Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa. (Evangelium secundum Marcum 6,34) |
Et ait eis Iesus: “Omnes scandalizabimini, quia scriptum est: “Percutiam pastorem, et dispergentur oves”. (Evangelium secundum Marcum 14,27) |
Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. (Evangelium secundum Lucam 2,8) |
Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: “Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis”. (Evangelium secundum Lucam 2,15) |
