Busca Bíblica
Encontrados 139 registros para: ostium
Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Praemisit itaque rex virum. Sed antequam veniret nuntius, Eliseus dixit ad senes: “Numquid scitis quod miserit filius homicidae hic, ut praecidatur caput meum? Videte ergo, cum venerit nuntius, claudite ostium et non sinatis eum introire; ecce enim sonitus pedum domini eius post eum est”. (Liber II Regum 6,32) |
Tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices: “Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel”. Aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes”. (Liber II Regum 9,3) |
Iezabel quoque comedent canes in agro Iezrahel, nec erit qui sepeliat eam”. Aperuitque ostium et fugit. (Liber II Regum 9,10) |
Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas, ut traderetur in manibus hostium propter cultum deorum Edom. (Liber II Paralipomenon 25,20) |
Et dedisti eos in manu hostium suorum, et afflixerunt eos; et in tempore tribulationis suae clamaverunt ad te, et tu de caelo audisti et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores, qui salvarent eos da manu hostium suorum. (Liber Nehemiae 9,27) |
Et cum venisset in Ecbatana, dixit illi: “Azaria frater, duc me ad Raguel, fratrem nostrum, viam rectam”. Et duxit eum ad domum Raguel, et invenerunt illum sedentem circa ostium atrii sui et salutaverunt illum priores. Et ille dixit eis: “Bene valeatis, fratres, intrate salvi et sani”. Et induxit eos in domum suam. (Liber Thobis 7,1) |
Et exierunt et clauserunt ostium cubiculi. Et exsurrexit Thobias de lecto et dixit ei: “Surge, soror! Oremus et deprecemur Dominum nostrum, ut faciat super nos misericordiam et sanitatem”. (Liber Thobis 8,4) |
Et miserunt ancillam et accenderunt lucernam et aperuerunt ostium, et intravit et invenit illos iacentes et pariter dormientes. (Liber Thobis 8,13) |
Et surrexit Thobi et offendebat pedibus et egressus est ad ostium atrii. Et occurrit illi Thobias, (Liber Thobis 11,10) |
Egressusque Athach ivit ad Mardochaeum stantem in platea civitatis ante ostium palatii. (Liber Esther 4,6) |
Et factum est die tertio, induta Esther regalibus vestimentis ste tit in atrio domus regiae, quod erat interius contra basilicam regis. At ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus. (Liber Esther 5,1) |
Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, (Liber Iob 31,9) |
