Busca Bíblica
Encontrados 519 registros para: mulier
educes virum vel mulierem, qui hanc rem sceleratissimam perpetrarunt, ad portas civitatis tuae, et lapidibus obruentur. (Liber Deuteronomii 17,5) |
absque mulieribus et infantibus, iumentis et ceteris, quae in civitate sunt. Omnem praedam hanc diripies tibi et comedes de spoliis hostium tuorum, quae Dominus Deus tuus dederit tibi. (Liber Deuteronomii 20,14) |
et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem, (Liber Deuteronomii 21,11) |
Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Dominum Deum tuum est omnis, qui facit haec. (Liber Deuteronomii 22,5) |
Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quae ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque: “Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israel nec me in coniugium sumere”; (Liber Deuteronomii 25,7) |
accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calceamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet: “Sic fit homini, qui non aedificat domum fratris sui”. (Liber Deuteronomii 25,9) |
Tenera mulier in te et delicata, quae non tentabat pedis vestigium figere in terram propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu eius, filio et filiae (Liber Deuteronomii 28,56) |
Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cuius cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium, et sit inter vos radix germinans fel et absinthium; (Liber Deuteronomii 29,17) |
congrega populum tam viros quam mulieres, parvulos et advenas, qui sunt intra portas tuas, ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis huius; (Liber Deuteronomii 31,12) |
Misit ergo Iosue filius Nun de Settim duos viros exploratores in abscondito et dixit eis; “Ite et considerate terram urbemque Iericho”. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Rahab et quieverunt ibi. (Liber Iosue 2,1) |
Tollensque mulier viros abscondit et ait: “Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent; (Liber Iosue 2,4) |
Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad eos et ait: (Liber Iosue 2,8) |
