Busca Bíblica

Encontrados 627 registros para: misit



Percussit itaque Iosue omnem terram: montanam et Nageb atque Sephelam et declivia cum regibus suis; non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne, quod spirare poterat, interfecit, sicut praeceperat Dominus, Deus Israel. (Liber Iosue 10,40)

  

Quae cum audisset Iabin rex Asor, misit ad Iobab regem Madon et ad regern Semeron atque ad regem Achsaph, (Liber Iosue 11,1)

  

Percussitque omnes animas, quae ibidem morabantur; non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit ipsamque urbem peremit incendio. (Liber Iosue 11,11)

  

Quadraginta annorum eram, quando me misit Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram; nuntiavique ei quod mihi verum videbatur. (Liber Iosue 14,7)

  

Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus die illo, te quoque audiente quod Enacim ibi sunt et urbes magnae atque munitae; si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi”. (Liber Iosue 14,12)

  

Qui misit eis sortes coram Domino in Silo divisitque ibi terram filiis Israel secundum partes eorum. (Liber Iosue 18,10)

  

Benedixitque eis Iosue et dimisit eos, qui reversi sunt in tabernacula sua. (Liber Iosue 22,6)

  

Sicut ergo implevit opere, quod promisit, et prospera cuncta venerunt, sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis. (Liber Iosue 23,15)

  

Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab et pugnavit contra Israelem; misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis. (Liber Iosue 24,9)

  

Dimisitque populum, singulos in possessionem suam. (Liber Iosue 24,28)

  

Quae cum veniret, incitavit eum, ut peteret a patre suo agrum. Demisit ergo se de asino, et dixit ei Chaleb: “Quid habes?”. (Liber Iudicum 1,14)

  

Dimisit ergo Iosue populum, et abierunt filii Israel unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent terram. (Liber Iudicum 2,6)