Busca Bíblica
Encontrados 110 registros para: mater
Filia matris tuae es tu, quae sprevit virum suum et filios suos; et soror sororum tuarum es tu, quae spreverunt viros suos et filios suos. Mater vestra Hetthaea, et pater vester Amorraeus. (Prophetia Ezechielis 16,45) |
et dices: Qualis erat mater tua leaena inter leones! Cubavit in medio leunculorum, enutrivit catulos suos. (Prophetia Ezechielis 19,2) |
Mater tua vineae assimilabatur super aquam plantata. Fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis; (Prophetia Ezechielis 19,10) |
Pater et mater contempti sunt in te, advena oppressus est in medio tui, pupillum et viduam afflixerunt apud te. (Prophetia Ezechielis 22,7) |
quia fornicata est mater eorum, turpiter egit, quae concepit eos; quia dixit: “Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi et aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum”. (Prophetia Osee 2,7) |
Et erit: cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuerunt eum: “Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini”; et configent eum pater eius et mater eius, qui genuerunt eum, cum prophetaverit. (Prophetia Zachariae 13,3) |
Iesu Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. (Evangelium secundum Matthaeum 1,18) |
Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater et fratres eius stabant foris quaerentes loqui ei. (Evangelium secundum Matthaeum 12,46) |
Dixit autem ei quidam: “Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes loqui tecum”. (Evangelium secundum Matthaeum 12,47) |
At ille respondens dicenti sibi ait: “Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei?”. (Evangelium secundum Matthaeum 12,48) |
Et extendens manum suam in discipulos suos dixit: “Ecce mater mea et fratres mei. (Evangelium secundum Matthaeum 12,49) |
Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est”. (Evangelium secundum Matthaeum 12,50) |
