Busca Bíblica
Encontrados 732 registros para: illis
Omnes hi electi in ostiarios liminum ducenti duodecim, et descripti in villis propriis, quos constituerunt David et Samuel videns in munus perpetuum, (Liber I Paralipomenon 9,22) |
Fratres autem eorum in viculis suis morabantur et veniebant per septem dies de tempore usque ad tempus, ut essent cum illis. (Liber I Paralipomenon 9,25) |
omnesque viri Iudae vociferati sunt; et ecce, illis clamantibus, perterruit Deus Ieroboam et omnem Israel coram Abia et Iuda. (Liber II Paralipomenon 13,15) |
In temporibus illis non erat pax egredienti et ingredienti sed perturbatio magna multa in cunctis habitatoribus terrarum; (Liber II Paralipomenon 15,5) |
In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Iudae, et constituit sibi regem. (Liber II Paralipomenon 21,8) |
Amasias vero, post caedem Idumaeorum et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi et adorabat eos et illis adolebat. (Liber II Paralipomenon 25,14) |
Igitur cursores pergebant de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos. (Liber II Paralipomenon 30,10) |
In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et oravit Dominum; exaudivitque eum et dedit ei signum. (Liber II Paralipomenon 32,24) |
exceptis servis eorum et ancillis, qui erant septem milia trecenti triginta septem, insuper et cantores atque cantatrices ducenti. (Liber Esdrae 2,65) |
Sed et a me praeceptum est quomodo agere debeatis cum senioribus Iudaeorum illis, qui aedificant domum Dei illam: ut de arca regis, id est de tributis, quae dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis sine intermissione. (Liber Esdrae 6,8) |
Sed et in diebus illis, multae optimatum Iudaeorum epistulae mittebantur ad Thobiam, et a Thobia veniebant ad eos. (Liber Nehemiae 6,17) |
absque servis et ancillis eorum, qui erant septem milia trecenti triginta septem; insuper et cantores et cantatrices ducenti quadraginta quinque. (Liber Nehemiae 7,67) |
