Busca Bíblica

Encontrados 1941 registros para: eorum



dicesque ad eum: Dominus, Deus Hebraeorum, misit me ad te dicens: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto; et usque ad praesens audire noluisti. (Liber Exodus 7,16)

  

Dixit quoque Dominus ad Moysen: “Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti, super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem; et sit cruor in omni terra Aegypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis”. (Liber Exodus 7,19)

  

Dixit autem Dominus ad Moysen: “Ingredere ad pharaonem et loquere ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 9,1)

  

Dixitque Dominus ad Moysen: “Mane consurge et sta coram pharaone et dices ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi; (Liber Exodus 9,13)

  

Et dixit Dominus ad Moy sen: “Ingredere ad pharao nem: ego enim induravi cor eius et servorum illius, ut faciam signa mea haec in medio eorum, 2 et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum, quotiens contriverim Aegyptios et signa mea fecerim in eis; et sciatis quia ego Dominus”. (Liber Exodus 10,1)

  

Introierunt ergo Moyses et Aaron ad pharaonem et dixerunt ei: “Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Usquequo non vis subici mihi? Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. 4 Sin autem resistis et non vis dimittere eum, ecce ego inducam cras locustam in fines tuos, 5 quae operiat superficiem terrae, ne quidquam eius appareat, sed comedatur, quod residuum fuerit grandini; corrodet enim omnia ligna, quae germinant in agris. 6 Et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Aegyptiorum, quantam non viderunt patres tui et avi, ex quo orti sunt super terram usque in praesentem diem”. Avertitque se et egressus est a pharaone. (Liber Exodus 10,3)

  

Nam, cum induratus esset pharao et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum; idcirco immolo Domino omne, quod aperit vulvam, masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo". (Liber Exodus 13,15)

  

Et ingressi sunt filii Israel per medium maris sicci; erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et laeva. (Liber Exodus 14,22)

  

Iamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis perturbavit exercitum eorum; (Liber Exodus 14,24)

  

Et ait Dominus ad Moysen: “Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum”. (Liber Exodus 14,26)

  

Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum, quae sunt in caelo desuper et quae in terra deorsum et quae in aquis sub terra. (Liber Exodus 20,4)

  

Non adorabis ea neque coles, quia ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me, (Liber Exodus 20,5)