Busca Bíblica
Encontrados 1205 registros para: dicit
Respondit itaque nuntiis Benadad: “Dicite domino meo regi: Omnia, propter quae misisti ad me servum tuum initio, faciam; hanc autem rem facere non possum”. Reversique nuntii rettulerunt ei. (Liber I Regum 20,9) |
Et respondens rex Israel ait: “Dicite ei: Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus”. (Liber I Regum 20,11) |
Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israel ait: “Haec dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam. Ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus”. (Liber I Regum 20,13) |
Et ait Achab: “Per quem?”. Dixitque ei: “Haec dicit Dominus: Per pedisequos principum provinciarum”. Et ait: “Quis incipiet proeliari?”. Et ille dixit: “Tu”. (Liber I Regum 20,14) |
Et accedens vir Dei dixit ad regem Israel: “Haec dicit Dominus: Quia dixerunt Syri: “Deus montium est Dominus et non est Deus vallium”, dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego Dominus”. (Liber I Regum 20,28) |
Accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus suis veneruntque ad regem Israel et dixerunt: “Servus tuus Benadad dicit: “Vivat, oro te, anima mea””. Et ille ait: “Si adhuc vivit, frater meus est”. (Liber I Regum 20,32) |
Qui ait ad eum: “Haec dicit Dominus: Quia dimisisti de manu tua virum, quem morti devoveram, erit anima tua pro anima eius, et populus tuus pro populo eius”. (Liber I Regum 20,42) |
Et loqueris ad eum dicens: Haec dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti! Et post haec addes: Haec dicit Dominus: In loco, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent tuum quoque sanguinem”. (Liber I Regum 21,19) |
Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea et ait: “Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam”. (Liber I Regum 22,11) |
et dic eis: “Haec dicit rex: Mittite virum istum in carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae, donec revertar in pace””. (Liber I Regum 22,27) |
Quam ob rem haec dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris”. Et abiit Elias. (Liber II Regum 1,4) |
At illi responderunt ei: “Vir occurrit nobis et dixit ad nos: “Ite, revertimini ad regem, qui misit vos, et dicetis ei: Haec dicit Dominus: Numquid, quia non est Deus in Israel, mittis, ut consulatur Beelzebub deus Accaron? Idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris””. (Liber II Regum 1,6) |
