Busca Bíblica

Encontrados 460 registros para: atque



Vos autem custodite legitima mea atque iudicia et non faciatis ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus, qui peregrinatur apud vos. (Liber Leviticus 18,26)

  

Custodite omnes leges meas atque omnia iudicia et facite ea, ne et vos evomat terra, quam intraturi estis et habitaturi. (Liber Leviticus 20,22)

  

viduam et repudiatam et oppressam atque meretricem non accipiet, sed virginem de cognatis suis ducet uxorem. (Liber Leviticus 21,14)

  

Atque in eodem die, quo manipulum consecrabitis, facietis agnum immaculatum anniculum in holocaustum Domino, (Liber Leviticus 23,12)

  

Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius, (Liber Leviticus 25,47)

  

Haec sunt iudicia atque praecepta et leges, quas dedit Dominus inter se et inter filios Israel in monte Sinai per manum Moysi. (Liber Leviticus 26,46)

  

Metabuntur autem castra filii Israel, unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum. (Liber Numeri 1,52)

  

“Singuli per turmas, signa atque vexilla et domos patrum suorum castrametabuntur filii Israel per gyrum tabernaculi conventus. (Liber Numeri 2,2)

  

Sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero viro", (Liber Numeri 5,20)

  

Circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati. (Liber Numeri 11,8)

  

Sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi; (Liber Numeri 13,28)

  

Feriam igitur eos pestilentia atque consumam; te autem faciam in gentem magnam et fortiorem quam haec est”. (Liber Numeri 14,12)