Busca Bíblica
Encontrados 698 registros para: aqua
Foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam, ut biberent; non enim poterant bibere de aqua fluminis. (Liber Exodus 7,24) |
Et extendit Aaron manum super aquas Aegypti, et ascenderunt ranae operueruntque terram Aegypti. (Liber Exodus 8,2) |
Dixit quoque Dominus ad Moysen: “Consurge diluculo et sta coram pharaone. Egredietur enim ad aquas, et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 8,16) |
Misitque pharao et vocavit Moysen et Aaron dicens ad eos: “Nunc peccavi; Dominus iustus, ego et populus meus rei. 28 Orate Dominum, ut desinant tonitrua Dei et grando, et dimittam vos, et nequaquam hic ultra manebitis”. 29 Ait Moyses: “Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum; et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra. 30 Novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum”. 31 Linum ergo et hordeum laesum est, eo quod hordeum iam spicas et linum iam folliculos germinaret; 32 triticum autem et far non sunt laesa, quia serotina erant. (Liber Exodus 9,27) |
Non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua, sed tantum assum igni; caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis. (Liber Exodus 12,9) |
Et ait Moyses ad populum: “Nolite timere; state et videte salutem Domini, quam facturus est vobis hodie; Aegyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. (Liber Exodus 14,13) |
Cumque extendisset Moyses manum super mare, reppulit illud Dominus, flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum; divisaque est aqua. (Liber Exodus 14,21) |
Et ingressi sunt filii Israel per medium maris sicci; erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et laeva. (Liber Exodus 14,22) |
Et ait Dominus ad Moysen: “Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum”. (Liber Exodus 14,26) |
Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum; fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus. (Liber Exodus 14,27) |
Reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites cuncti exercitus pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare; ne unus quidem superfuit ex eis. (Liber Exodus 14,28) |
Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris. (Liber Exodus 14,29) |
