Busca Bíblica

Encontrados 946 registros para: anima



aut si anima temere iuraverit et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret vel bene iuxta omnia, quae homines temere iurant, absconditumque fuerit ab eo, sed ipse postea intellexerit, delicto subiacebit; (Liber Leviticus 5,4)

  

“Anima, si praevaricans per errorem in his, quae Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret sacrificium pro delicto arietem immaculatum de gregibus iuxta aestimationem argenti siclorum pondere sanctuarii in paenitentiam; (Liber Leviticus 5,15)

  

Anima, si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his, quae Domini lege prohibentur, et peccati rea portaverit iniquitatem suam, (Liber Leviticus 5,17)

  

“Anima, quae peccaverit et, contempto Domino, negaverit proximo suo depositum, quod fidei eius creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit, (Liber Leviticus 5,21)

  

Si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio nec proderit offerenti; quin potius, quaecumque anima tali se edulio contaminarit, praevaricationis rea erit. (Liber Leviticus 7,18)

  

Anima polluta, quae ederit de carnibus hostiae pacificorum, quae oblata est Domino, peribit de populis suis; (Liber Leviticus 7,20)

  

Adipem cadaveris morticini et eius animalis, quod a bestia laceratum est, habebitis in usus varios, sed non comedetis. (Liber Leviticus 7,24)

  

Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus; (Liber Leviticus 7,26)

  

omnis anima, quae ederit sanguinem, peribit de populis suis”. (Liber Leviticus 7,27)

  

“Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia, quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae. (Liber Leviticus 11,2)

  

Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, reptilium vel quorumlibet aliorum animalium, quae in aquis moventur, abominabile vobis (Liber Leviticus 11,10)

  

Omne animal, quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam nec ruminat, immundum erit vobis; et, qui tetigerit illud, contaminabitur. (Liber Leviticus 11,26)