Busca Bíblica
Encontrados 133 registros para: angelus
Et respondit angelus Domini et dixit: “Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Ierusalem et urbium Iudae, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est!”. (Prophetia Zachariae 1,12) |
Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: “Clama dicens: Haec dixit Dominus exercituum: Zelatus sum Ierusalem et Sion zelo magno, (Prophetia Zachariae 1,14) |
Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum eius; (Prophetia Zachariae 2,7) |
Et dixit angelus Domini ad Satan: “Increpet Dominus in te, Satan! Et increpet Dominus in te, qui elegit Ierusalem! Numquid non iste torris est erutus de igne?”. (Prophetia Zachariae 3,2) |
Et dixit: “Ponite cidarim mundam super caput eius”. Et posuerunt cidarim mundam super caput eius et induerunt eum vestibus; et angelus Domini stabat. (Prophetia Zachariae 3,5) |
Et contestabatur angelus Domini Iesua dicens: (Prophetia Zachariae 3,6) |
Et reversus est angelus, qui loquebatur in me, et excitavit me quasi virum, qui excitatur de somno suo. (Prophetia Zachariae 4,1) |
Et respondit angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non, domine mi”. (Prophetia Zachariae 4,5) |
Et egressus est angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: “Leva, quaeso, oculos tuos et vide. Quid est hoc, quod egreditur?”. (Prophetia Zachariae 5,5) |
Et respondit angelus et ait ad me: “Isti sunt quattuor venti caeli, qui egrediuntur, postquam steterunt coram Dominatore omnis terrae”. (Prophetia Zachariae 6,5) |
In die illa proteget Dominus habitatores Ierusalem; et erit, qui offenderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Deus, sicut angelus Domini in conspectu eorum. (Prophetia Zachariae 12,8) |
Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est. (Prophetia Malachiae 2,7) |
