Busca Bíblica
Encontrados 1722 registros para: Ego
Dixitque Moyses ad Deum: “Quis sum ego, ut vadam ad pharaonem et educam filios Israel de Aegypto?”. (Liber Exodus 3,11) |
Qui dixit ei: “Ego ero tecum; et hoc habebis signum quod miserim te: cum eduxeris populum de Aegypto, servietis Deo super montem istum”. (Liber Exodus 3,12) |
Ait Moyses ad Deum: “Ecce, ego vadam ad filios Israel et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: "Quod est nomen eius?" quid dicam eis?”. (Liber Exodus 3,13) |
Dixit Deus ad Moysen: “Ego sum qui sum”. Ait: “Sic dices filiis Israel: Qui sum misit me ad vos”. (Liber Exodus 3,14) |
Sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti, ut eatis, nisi per manum validam. (Liber Exodus 3,19) |
Dixit Dominus ad eum: “Quis fecit os hominis? Aut quis fabricatus est mutum vel surdum vel videntem vel caecum? Nonne ego? (Liber Exodus 4,11) |
Perge igitur, et ego ero in ore tuo; doceboque te quid loquaris”. (Liber Exodus 4,12) |
Loquere ad eum et pone verba mea in ore eius; et ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis. (Liber Exodus 4,15) |
Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum: “Vide, ut omnia ostenta, quae posui in manu tua, facias coram pharaone; ego indurabo cor eius, et non dimittet populum. (Liber Exodus 4,21) |
Dico tibi: Dimitte filium meum, ut serviat mihi; si autem non vis dimittere eum, ecce ego interficiam filium tuum primogenitum”. (Liber Exodus 4,23) |
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: “Ego Dominus, (Liber Exodus 6,2) |
Ego audivi gemitum filiorum Israel, quia Aegyptii oppresserunt eos, et recordatus sum pacti mei. (Liber Exodus 6,5) |
