Busca Bíblica
Encontrados 1214 registros para: Domino
Pones autem in pectorali iudicii Urim et Tummim, quae erunt super cor Aaron, quando ingredietur coram Domino; et gestabit iudicium filiorum Israel super cor suum in conspectu Domini semper. (Liber Exodus 28,30) |
Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere caelatoris: "Sanctum Domino". (Liber Exodus 28,36) |
Et adolebis totum arietem super altare: holocaustum est Domino, odor suavissimus, incensum est Domino. (Liber Exodus 29,18) |
ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius, ut agitent ea coram Domino. (Liber Exodus 29,24) |
Suscipiesque universa de manibus eorum et incendes in altari super holocausto in odorem suavissimum in conspectu Domini; quia incensum est Domino. (Liber Exodus 29,25) |
Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, elevabisque illud coram Domino; et cedet in partem tuam. (Liber Exodus 29,26) |
quo initiatus est Aaron et filii eius; cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israel; quia oblatio est et oblatio erit a filiis Israel de victimis eorum pacificis, oblatio eorum Domino. (Liber Exodus 29,28) |
Alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et libationis in odorem suavitatis, incensum Domino, (Liber Exodus 29,41) |
holocaustum perpetuum in generationes vestras, ad ostium tabernaculi conventus coram Domino, ubi conveniam vos, ut loquar ad te. (Liber Exodus 29,42) |
et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras. (Liber Exodus 30,8) |
Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit Domino”. (Liber Exodus 30,10) |
“Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium expiationis pro animabus suis Domino; et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti. (Liber Exodus 30,12) |
