Busca Bíblica
Encontrados 1933 registros para: Deus
Dixit quoque Deus ad Abraham: “Sarai uxorem tuam non vocabis nomen eius Sarai, sed Sara erit nomen eius. (Liber Genesis 17,15) |
Et ait Deus: “Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum. (Liber Genesis 17,19) |
Cumque cessasset loqui cum eo, ascendit Deus ab Abraham. (Liber Genesis 17,22) |
Tulit ergo Abraham Ismael filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque, quos emerat: cunctos mares ex omnibus viris domus suae; et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus. (Liber Genesis 17,23) |
Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahae liberavit Lot de subversione urbium, in quibus habitaverat. (Liber Genesis 19,29) |
Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte et ait illi: “En morieris propter mulierem, quam tulisti; habet enim virum”. (Liber Genesis 20,3) |
Dixitque ad eum Deus per somnium: “Et ego scio quod simplici corde feceris; et ideo custodivi te, ne peccares in me, et non dimisi, ut tangeres eam. (Liber Genesis 20,6) |
Cum autem vagari me faceret Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim”. (Liber Genesis 20,13) |
Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt; (Liber Genesis 20,17) |
concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus. (Liber Genesis 21,2) |
et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus. (Liber Genesis 21,4) |
Dixitque Sara: “Risum fecit mihi Deus; quicumque audierit, corridebit mihi ?. (Liber Genesis 21,6) |
