Busca Bíblica
Encontrados 720 registros para: multi
In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potens etiam freno circumducere totum corpus. (Epistula Iacobi 3,2) |
scire debet quoniam, qui converti fecerit peccatorem ab errore viae eius, salvabit animam suam a morte et operiet multitudinem peccatorum. (Epistula Iacobi 5,20) |
secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificatione Spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur. (Epistula I Petri 1,2) |
Ante omnia mutuam in vosmetipsos caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum; (Epistula I Petri 4,8) |
unusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. (Epistula I Petri 4,10) |
gratia vobis et pax multiplicetur in cognitione Dei et Iesu Domini nostri. (Epistula II Petri 1,2) |
Et multi sequentur eorum luxurias, propter quos via veritatis blasphemabitur; (Epistula II Petri 2,2) |
Filioli, novissima hora est; et sicut audistis quia antichristus venit, ita nunc antichristi multi adsunt, unde cognoscimus quoniam novissima hora est. (Epistula I Ioannis 2,18) |
Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint, quoniam multi pseudoprophetae prodierunt in mundum. (Epistula I Ioannis 4,1) |
Quoniam multi seductores prodierunt in mundum, qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne; hic est seductor et antichristus. (Epistula II Ioannis 1,7) |
Et nomen stellae dicitur Absinthius. Et facta est tertia pars aquarum in absinthium, et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amarae factae sunt. (Apocalypsis Ioannis 8,11) |
Et dicunt mihi: “Oportet te iterum prophetare super populis et gentibus et linguis et regibus multis”. (Apocalypsis Ioannis 10,11) |
