Busca Bíblica

Encontrados 287 registros para: vocem



Dixit autem Dominus ad Samuel: “Audi vocem populi in omnibus, quae loquuntur tibi; non enim te abiecerunt, sed me abiecerunt, ne regnem super eos. (Liber I Samuelis 8,7)

  

Nunc ergo audi vocem eorum; verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis, qui regnaturus est super eos”. (Liber I Samuelis 8,9)

  

Noluit autem populus audire vocem Samuel, sed dixerunt: “Nequaquam: rex enim erit super nos, (Liber I Samuelis 8,19)

  

Dixit autem Dominus ad Samuel: “Audi vocem eorum et constitue super eos regem”. Et ait Samuel ad viros Israel: “Vadat unusquisque in civitatem suam”. (Liber I Samuelis 8,22)

  

Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis et locuti sunt verba audiente populo; et levavit omnis populus vocem suam et flevit. (Liber I Samuelis 11,4)

  

Dixit autem Samuel ad universum Israel: “Ecce audivi vocem vestram iuxta omnia, quae locuti estis ad me, et constitui super vos regem; (Liber I Samuelis 12,1)

  

Si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non contempseritis sermonem Domini, eritis et vos et rex, qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum. (Liber I Samuelis 12,14)

  

Si autem non audieritis vocem Domini, sed contempseritis sermonem Domini, erit manus Domini super vos et super regem vestrum, ut disperdat vos. (Liber I Samuelis 12,15)

  

Et dixit Samuel ad Saul: “Me misit Dominus, ut unge rem te in regem super populum eius Israel. Nunc ergo audi vocem Domini. (Liber I Samuelis 15,1)

  

Quare ergo non audisti vocem Domini, sed versus ad praedam es et fecisti malum in oculis Domini?”. (Liber I Samuelis 15,19)

  

Et ait Saul ad Samuelem: “Immo audivi vocem Domini et ambulavi in via, per quam misit me Dominus; et adduxi Agag regem Amalec et Amalec interfeci. (Liber I Samuelis 15,20)

  

Cum autem complesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul, dixit Saul: “Numquid vox haec tua est, fili mi David?”. Et levavit Saul vocem suam et flevit. (Liber I Samuelis 24,17)