Busca Bíblica
Encontrados 2240 registros para: vir
Dixitque ei vir: “Recesserunt de loco isto; audivi autem eos dicentes: "Eamus in Dothain"”. Perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain. (Liber Genesis 37,17) |
Eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum Odollamitem nomine Hiram. (Liber Genesis 38,1) |
Quae cum educeretur ad poenam, misit ad socerum suum dicens: “De viro, cuius haec sunt, concepi; cognosce cuius sit sigillum et funiculus et baculus”. (Liber Genesis 38,25) |
Igitur Ioseph ductus est in Aegyptum; emitque eum Pu tiphar eunuchus pharaonis, princeps satellitum, vir Aegyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat. (Liber Genesis 39,1) |
Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui. (Liber Genesis 39,2) |
vocavit homines domus suae et ait ad eos: “En introduxit virum Hebraeum, ut illuderet nobis; ingressus est ad me, ut coiret mecum. Cumque ego succlamassem, (Liber Genesis 39,14) |
et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus, quae in pastu paludis virecta carpebant. (Liber Genesis 41,18) |
Nunc ergo provideat rex virum intellegentem et sapientem et praeficiat eum terrae Aegypti (Liber Genesis 41,33) |
Locutusque est ad eos: “Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit?”. (Liber Genesis 41,38) |
Omnes filii unius viri sumus; sinceri sumus, nec quidquam famuli tui machinantur mali”. (Liber Genesis 42,11) |
At illi: “Duodecim, inquiunt, servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan; minimus cum patre nostro est, alius non est super”. (Liber Genesis 42,13) |
Et dixit nobis vir, dominus terrae: "Sic probabo quod sinceri sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite; (Liber Genesis 42,33) |
