Busca Bíblica

Encontrados 226 registros para: vidit



Et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David; Michol autem filia Saul diligebat eum. (Liber I Samuelis 18,28)

  

Et vidit Saul castra Philisthim et timuit, et expavit cor eius nimis. (Liber I Samuelis 28,5)

  

Accessit itaque mulier ad Saul et vidit quod conturbatus esset valde; dixitque ad eum: “Ecce audivit ancilla tua vocem tuam, et posui animam meam in manu mea et oboedivi sermonibus tuis, quos locutus es ad me. (Liber I Samuelis 28,21)

  

Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo. (Liber II Samuelis 6,16)

  

Et factum est vespere, ut surgeret David de strato suo et deambularet in solario domus regiae. Viditque de solario mulierem se lavantem; erat autem mulier pulchra valde. (Liber II Samuelis 11,2)

  

Dixit autem rex: “Revertatur in domum suam et faciem meam non videat”. Reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit. (Liber II Samuelis 14,24)

  

Mansitque Absalom Ierusalem duobus annis et faciem regis non vidit. (Liber II Samuelis 14,28)

  

Vidit autem eos quidam iuvenis et indicavit Absalom; illi vero concito gradu profecti ingressi sunt domum cuiusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum. (Liber II Samuelis 17,18)

  

Vidit autem hoc quispiam et nuntiavit Ioab dicens: “Vidi Absalom pendere de quercu”. (Liber II Samuelis 18,10)

  

David autem sedebat inter duas portas; speculator vero, qui ierat in solarium portae super murum, elevans oculos vidit hominem currentem solum (Liber II Samuelis 18,24)

  

vidit speculator hominem alterum currentem, et clamavit speculator ad ianitorem: “Apparet mihi homo currens solus”. Dixitque rex: “Et iste bonus est nuntius”. (Liber II Samuelis 18,26)

  

Ait ergo ei rex: “Quid ultra loqueris? Dixi: Tu et Siba dividite possessiones”. (Liber II Samuelis 19,30)