Busca Bíblica
Encontrados 569 registros para: vero
Non sequeris turbam ad faciendum malum; nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies. (Liber Exodus 23,2) |
Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait: “Hic est sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his”. (Liber Exodus 24,8) |
Habitaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso re torta et hyacintho ac purpura coccoque cum cherubim opere polymito facies. (Liber Exodus 26,1) |
Ad occidentalem vero plagam in tergo habitaculi facies sex tabulas; (Liber Exodus 26,22) |
In latitudine vero atrii, quae respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem. (Liber Exodus 27,12) |
In introitu vero atrii fiet velum cubitorum viginti, ex hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii; columnas habebit quattuor cum basibus totidem. (Liber Exodus 27,16) |
Deorsum vero, ad pedes eiusdem pallii per circuitum, quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco, mixtis in medio tintinnabulis aureis; (Liber Exodus 28,33) |
carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit. (Liber Exodus 29,14) |
Alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et libationis in odorem suavitatis, incensum Domino, (Liber Exodus 29,41) |
Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: “Peccastis peccatum maximum; ascendam ad Dominum, si quo modo quivero eum deprecari pro scelere vestro”. (Liber Exodus 32,30) |
Cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno. (Liber Exodus 34,24) |
Principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad ephod et pectorale (Liber Exodus 35,27) |
