Busca Bíblica
Encontrados 399 registros para: verba
Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem, (Liber I Samuelis 8,10) |
Et audivit Samuel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini. (Liber I Samuelis 8,21) |
Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis et locuti sunt verba audiente populo; et levavit omnis populus vocem suam et flevit. (Liber I Samuelis 11,4) |
Et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait: “Quid habet populus quod plorat?”. Et narraverunt ei verba virorum Iabes. (Liber I Samuelis 11,5) |
Et insilivit spiritus Domini in Saul, cum audisset verba haec; et iratus est furor eius nimis. (Liber I Samuelis 11,6) |
“Paenitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit me et verba mea opere non implevit”. Contristatusque est Samuel et clamavit ad Dominum tota nocte. (Liber I Samuelis 15,11) |
Dixitque Saul ad Samuelem: “Peccavi, quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci eorum; (Liber I Samuelis 15,24) |
Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille propugnator ascendens, Goliath nomine, Philisthaeus de Geth, ex castris Philisthinorum; et loquente eo haec eadem verba, audivit David. (Liber I Samuelis 17,23) |
Audita sunt autem verba, quae locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul. (Liber I Samuelis 17,31) |
Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec, et ait David: “Num parum vobis videtur generum esse regis? Ego autem sum vir pauper et tenuis”. (Liber I Samuelis 18,23) |
Et renuntiaverunt servi Saul dicentes: “Huiuscemodi verba locutus est David”. (Liber I Samuelis 18,24) |
Cumque renuntiassent servi eius David verba, quae dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis. (Liber I Samuelis 18,26) |
