Busca Bíblica
Encontrados 3169 registros para: sum
Et ecce, ego tecum sum et custodiam te, quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc; nec dimittam te, nisi complevero quae dixi tibi”. (Liber Genesis 28,15) |
Morisque erat, ut, cunctis ovibus congregatis, devolverent lapidem et, refectis gregibus, rursum super os putei ponerent. (Liber Genesis 29,3) |
Qui responderunt: “Non possumus, donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges”. (Liber Genesis 29,8) |
Et vespere sumpsit Liam filiam suam et introduxit ad eum, et venit ad eam. (Liber Genesis 29,23) |
Rursumque concepit et peperit filium et ait: “Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi”; vocavitque nomen illius Simeon. (Liber Genesis 29,33) |
Cui iratus respondit Iacob: “Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris?”. (Liber Genesis 30,2) |
Rursumque Bilha famula Rachel concepit et peperit Iacob alterum filium, et (Liber Genesis 30,7) |
Sentiens Lia quod parere desisset, sumpsit Zelpham ancillam suam et tradidit eam Iacob in uxorem. (Liber Genesis 30,9) |
Redeuntique ad vesperam Iacob de agro egressa est in occursum eius Lia et: “Ad me, inquit, intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei”. Dormivitque cum ea nocte illa. (Liber Genesis 30,16) |
Rursum Lia concepit et peperit Iacob sextum filium (Liber Genesis 30,19) |
Gyrabo omnes greges tuos hodie; separa cuncta pecora varia et maculosa et, quodcumque furvum in ovibus et maculosum variumque in capris fuerit, erit merces mea. (Liber Genesis 30,32) |
Agnos autem segregavit Iacob et posuit gregem ex adverso striatorum et omnium furvorum in grege Laban et constituit sibi greges seorsum neque statuit eos cum grege Laban. (Liber Genesis 30,40) |
