Busca Bíblica

Encontrados 655 registros para: regis



Dixitque Siba ad regem: “Sicut iussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tuus”. Meribbaal autem comedebat super mensam eius quasi unus de filiis regis. (Liber II Samuelis 9,11)

  

Porro Meribbaal habitabat in Ierusalem, quia de mensa regis iugiter vescebatur; et erat claudus utroque pede. (Liber II Samuelis 9,13)

  

et dixit David ad Uriam: “Descende in domum tuam et lava pedes tuos”. Et egressus est Urias de domo regis; secutusque est eum cibus regius. (Liber II Samuelis 11,8)

  

Et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper; mortuique sunt de servis regis, quin etiam servus tuus Urias Hetthaeus mortuus est”. (Liber II Samuelis 11,24)

  

Qui dixit ad eum: “Quare sic attenuaris macie, fili regis, per singulos dies? Cur non indicas mihi?”. Dixitque ei Amnon: “Thamar sororem Absalom fratris mei amo”. (Liber II Samuelis 13,4)

  

Quae induta erat talari tunica; huiusmodi enim filiae regis virgines palliis vestibus utebantur. Eiecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post eam. (Liber II Samuelis 13,18)

  

Factum est autem post tempus biennii, ut tonderentur oves Absalom in Baalhasor, quae est iuxta Ephraim; et vocavit Absalom omnes filios regis. (Liber II Samuelis 13,23)

  

Coegit itaque eum Absalom, et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis. Fecitque Absalom convivium quasi convivium regis. (Liber II Samuelis 13,27)

  

Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon, sicut praeceperat eis Absalom; surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulos suos et fugerunt. (Liber II Samuelis 13,29)

  

Cumque adhuc pergerent in itinere, fama praevenit ad David dicens: “Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus”. (Liber II Samuelis 13,30)

  

Respondens autem Ionadab filius Samma fratris David dixit: “Ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint; Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom hoc erat positum ex die, qua oppressit Thamar sororem eius. (Liber II Samuelis 13,32)

  

Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens: “Omnes filii regis occisi sunt”, quoniam Amnon solus mortuus est”. (Liber II Samuelis 13,33)