Busca Bíblica

Encontrados 334 registros para: quidem



Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes; nam et filii eorum et nepotes, sicut fecerunt parentes sui, ita faciunt usque in praesentem diem. (Liber II Regum 17,41)

  

Ipse dissipavit excelsa et contrivit lapides et succidit palum confregitque serpentem aeneum, quem fecerat Moyses; siquidem usque ad illud tempus filii Israel adolebant ei; vocabatur Nohestan. (Liber II Regum 18,4)

  

Dixerunt autem Eliachim filius Helciae et Sobna et Ioah Rabsaci: “Precamur, ut loquaris nobis servis tuis Aramaice, siquidem intellegimus hanc linguam, et non loquaris nobis Iudaice, audiente populo, qui est super murum”. (Liber II Regum 18,26)

  

Tacuit itaque populus et non respondit ei quidquam; siquidem praeceptum regis acceperant, ut non responderent ei. (Liber II Regum 18,36)

  

quia Iuda erat quidem fortissimus inter fratres suos et de stirpe eius principes germinati sunt, primogenita autem reputata sunt Ioseph. (Liber I Paralipomenon 5,2)

  

dixit Dominus ad eum: “Quia haec fuit voluntas tua, ut aedificares domum nomini meo, bene quidem fecisti huiuscemodi habere voluntatem, (Liber II Paralipomenon 6,8)

  

Siquidem fecerat Salomon basim aeneam et posuerat eam in medio atrii habentem quinque cubitos longitudinis et quinque cubitos latitudinis et tres cubitos altitudinis, stetitque super eam; et deinceps, flexis genibus contra universam multitudinem Israel et palmis in caelum levatis, (Liber II Paralipomenon 6,13)

  

Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram; semel in annis tribus veniebant naves Tharsis portantes aurum et argentum et ebur et simias et pavos. (Liber II Paralipomenon 9,21)

  

Verumtamen, quia humiliatus est, aversa est ab eo ira Domini, nec deletus est penitus; siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona. (Liber II Paralipomenon 12,12)

  

Cui occurrit Iehu filius Hanani videns et ait ad eum: “Impio praebes auxilium et his, qui oderunt Dominum, amicitia iungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris; (Liber II Paralipomenon 19,2)

  

Deus noster, ergo non iudicabis eos? In nobis quidem non tanta est fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quae irruit super nos; sed, cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te”. (Liber II Paralipomenon 20,12)

  

Fecerunt igitur Levitae et universus Iuda iuxta omnia, quae praeceperat Ioiada pontifex; et assumpserunt singuli viros suos, qui veniebant sabbato cum his, qui sabbato egressuri erant: siquidem Ioiada pontifex non dimisit abire turmas, quae sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant. (Liber II Paralipomenon 23,8)