Busca Bíblica
Encontrados 12053 registros para: qui
Qui Iectan genuit Elmodad et Saleph et Asarmoth, Iare (Liber Genesis 10,26) |
et dixit Dominus: “Ecce unus est populus et unum labium omnibus; et hoc est initium operationis eorum, nec eis erit deinceps difficile, quidquid cogitaverint facere. (Liber Genesis 11,6) |
Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ut non intellegat unusquisque vocem proximi sui”. (Liber Genesis 11,7) |
Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae, et inde dispersit eos Dominus super faciem universae terrae. (Liber Genesis 11,9) |
vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentos annos et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11,11) |
Porro Arphaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sala. (Liber Genesis 11,12) |
Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Charran. (Liber Genesis 11,32) |
Egressus est itaque Abram, sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot. Septuaginta quinque annorum erat Abram, cum egrederetur de Charran. (Liber Genesis 12,4) |
Tulitque Sarai uxorem suam et Lot filium fratris sui universamque substantiam, quam acquisiverant, et animas, quas fecerant in Charran, et egressi sunt, ut irent in terram Chanaan; et venerunt in terram Chanaan. (Liber Genesis 12,5) |
Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: “Semini tuo dabo terram hanc”. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei. (Liber Genesis 12,7) |
Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Hai; aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen Domini. (Liber Genesis 12,8) |
Vocavitque pharao Abram et dixit ei: “Quidnam est hoc quod fecisti mihi? Quare non indicasti mihi quod uxor tua esset? (Liber Genesis 12,18) |
