Busca Bíblica
Encontrados 827 registros para: propter
Eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque laetitia propter rerum omnium abundantiam, (Liber Deuteronomii 28,47) |
Tenera mulier in te et delicata, quae non tentabat pedis vestigium figere in terram propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu eius, filio et filiae (Liber Deuteronomii 28,56) |
et illuviei secundarum, quae egrediuntur de medio feminum eius, et liberis, qui eadem hora nati sunt; comedet enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et angustia, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas. (Liber Deuteronomii 28,57) |
Mane dices: “Quis mihi det vesperum?”; et vespere: “Quis mihi det mane?”, propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, quae tuis videbis oculis. (Liber Deuteronomii 28,67) |
Ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo, propter omnia mala, quae fecit, quia secutus est deos alienos. (Liber Deuteronomii 31,18) |
Propterea ait Dominus, Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem, dicit Dominus, absit hoc a me. Sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. (Liber I Samuelis 2,30) |
Praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem, eo quod noverat filios suos contemnere Deum et non corripuit eos. (Liber I Samuelis 3,13) |
porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes, qui ingrediuntur templum eius, super limen Dagon in Azoto usque in hodiernum diem. (Liber I Samuelis 5,5) |
Qui ait ei: “Ecce est vir Dei in civitate hac, vir nobilis. Omne quod loquitur, absque ambiguitate venit. Nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus”. (Liber I Samuelis 9,6) |
Responditque vir loci illius dicens: “Et quis pater eorum?”. Propterea versum est in proverbium: “Num et Saul inter prophetas?”. (Liber I Samuelis 10,12) |
profecto non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum, quia dignatus est Dominus facere vos sibi populum. (Liber I Samuelis 12,22) |
Et indicavit Ionathan David dicens: “Quaerit Saul pater meus occidere te; quapropter observa te, quaeso, mane; et manebis clam et absconderis. (Liber I Samuelis 19,2) |
