Busca Bíblica

Encontrados 720 registros para: multi



Legem praecepit nobis Moyses, hereditatem multitudinis Iacob. (Liber Deuteronomii 33,4)

  

quasi primogeniti tauri pulchritudo eius, cornua unicornis cornua illius, in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae. Hae sunt multitudines Ephraim, et hae milia Manasse”. (Liber Deuteronomii 33,17)

  

Igitur, omni vociferante populo et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri ilico corruerunt; et ascendit unusquisque per locum, qui contra se erat, ceperuntque civitatem. (Liber Iosue 6,20)

  

Dixit autem Dominus ad Iosue: “Ne timeas neque formides; tol le tecum omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in oppidum Hai: ecce tradidi in manu tua regem eius et populum urbemque et terram eius. (Liber Iosue 8,1)

  

Ego autem et reliqua multitudo, quae mecum est, accedemus ex adverso contra urbem; cumque exierint contra nos sicut ante, fugiemus et terga vertemus, (Liber Iosue 8,5)

  

Siquidem et illi, qui ceperant et succenderant civitatem, egressi sunt ex urbe in occursum eorum et hostes medios habuerunt. Cum ergo ex utraque parte adversarii caederentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur, (Liber Iosue 8,22)

  

sed sic vivant, ut in usus universae multitudinis ligna caedant aquasque comportent”. Quibus haec loquentibus, (Liber Iosue 9,21)

  

Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena, quae est in litore maris, equi quoque et currus immensae multitudinis; (Liber Iosue 11,4)

  

Locutique sunt filii Ioseph ad Iosue atque dixerunt: “Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantae multitudinis et benedixerit mihi Dominus?”. (Liber Iosue 17,14)

  

Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et surgant atque circumeant terram et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis referantque ad me, quod descripserint. (Liber Iosue 18,4)

  

dixit ad eos: “Cum multis divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, aere ac ferro et veste multiplici; dividite praedam hostium cum fratribus vestris”. (Liber Iosue 22,8)

  

Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus et adduxi eum per totam terram Chanaan multiplicavique semen eius. (Liber Iosue 24,3)