Busca Bíblica

Encontrados 302 registros para: mare



revertiturque in Rama usque ad civitatem munitissimam Tyrum et revertitur in Hosa; suntque exitus eius in mare; Mahaleb, Achazib (Liber Iosue 19,29)

  

Videte, sorte divisi vobis gentes, quae supersunt, in possessionem tribuum vestrarum, sicut omnes, quas delevi, a Iordane usque ad mare Magnum in occidente. (Liber Iosue 23,4)

  

Eduxique patres vestros de Aegypto, et venistis ad mare. Persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu usque ad mare Rubrum. (Liber Iosue 24,6)

  

Clamaverunt autem ad Dominum, qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios et adduxit super eos mare et operuit illos. Viderunt oculi vestri, quae in Aegypto fecerim; et habitastis in solitudine multo tempore. (Liber Iosue 24,7)

  

Sed, quando de Aegypto conscenderunt, ambulavit Israel per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades; (Liber Iudicum 11,16)

  

et post tergum clamare coeperunt. Qui cum respexissent, dixerunt ad Micham: “Quid tibi vis? Cur concurritis?”. (Liber Iudicum 18,23)

  

dixeruntque ad Samuel: “Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum”. (Liber I Samuelis 7,8)

  

Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter hoc, filius, qui natus est tibi, morte morietur”. (Liber II Samuelis 12,14)

  

Factum est autem post haec, ut Absalom filii David soro rem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David. (Liber II Samuelis 13,1)

  

Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum, quem significaveris mihi, et applicabo ea ibi, et tu tolles ea; praebebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meae”. (Liber I Regum 5,23)

  

Fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium, rotundum in circuitu, quinque cubitorum altitudo eius; et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum. (Liber I Regum 7,23)

  

Et stabat super duodecim boves, e quibus tres respiciebant ad aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres ad orientem, et mare super eos desuper erat; quorum posteriora universa intrinsecus latitabant. (Liber I Regum 7,25)