Busca Bíblica
Encontrados 79 registros para: iuravit
et iuravit cum ira dicens: “Nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo, et erit, si regressus fuero in pace, succendam domum istam”. Et exiit cum ira magna. (Liber I Maccabaeorum 7,35) |
Et accepit et fecit secundum verba eius et iuravit se nihil facturum ei mali omnibus diebus vitae eius; (Liber I Maccabaeorum 9,71) |
commisit cum his, qui erant cum Iuda, superatus est; cognovit rebellasse Philippum Antiochiae, qui relictus erat super negotia, confusus est; Iudaeos deprecatus est, subditus est, iuravit de omnibus, quae iusta erant, reconciliatus est et obtulit sacrificium, honoravit templum et loco exhibuit humanitatem; (Liber II Maccabaeorum 13,23) |
iuravit haec: “Nisi Iudam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hic Libero illustre erigam”. (Liber II Maccabaeorum 14,33) |
In auribus meis iuravit Dominus exercituum: “Certe domus multae desertae erunt, grandes et pulchrae absque habitatore”. (Liber Isaiae 5,9) |
Iuravit Dominus exercituum dicens: “Profecto, ut putavi, ita erit; et quomodo mente tractavi, sic eveniet. (Liber Isaiae 14,24) |
Iuravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis suae: “Non dabo triticum tuum ultra cibum inimicis tuis, neque bibent filii alieni vinum tuum, in quo laborasti. (Liber Isaiae 62,8) |
Iuravit ergo rex Sedecias Ieremiae clam dicens: “Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, non occidam te et non tradam te in manu virorum istorum, qui quaerunt animam tuam”. (Liber Ieremiae 38,16) |
Et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus eorum dicens: “Nolite timere servire Chaldaeis; habitate in terra et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. (Liber Ieremiae 40,9) |
Iuravit Dominus exercituum per animam suam: “Quoniam, etsi replevero te hominibus quasi brucho, super te celeuma cantabitur”. (Liber Ieremiae 51,14) |
Iuravit Dominus Deus in sanctitate sua: “Ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis et posteros vestros in hamis piscatoriis; (Prophetia Amos 4,2) |
Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus, Deus exercituum: “Detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem et plenitudinem eius”. (Prophetia Amos 6,8) |
