Busca Bíblica
Encontrados 910 registros para: illo
Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium eius. Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro. (Liber Numeri 20,28) |
Non conspicitur malum in Iacob, nec videtur calamitas in Israel. Dominus Deus eius cum eo est, et clangor regis in illo. (Liber Numeri 23,21) |
Dixique vobis illo in tempore: Non possum solus sustinere vos; (Liber Deuteronomii 1,9) |
Praecepique iudicibus vestris in tempore illo: Audite causam fratrum vestrorum et, quod iustum est, iudicate, sive civis sit ille sive peregrinus. (Liber Deuteronomii 1,16) |
Praecepique vobis in tempore illo omnia, quae facere deberetis. (Liber Deuteronomii 1,18) |
Itaque egressus Amorraeus, qui habitat in monte illo, obviam vobis, persecutus est vos, sicut solent apes persequi, et cecidit vos de Seir usque Horma. (Liber Deuteronomii 1,44) |
Sedistis ergo in Cades multo illo tempore, dum ibi mansistis. (Liber Deuteronomii 1,46) |
populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis, (Liber Deuteronomii 2,21) |
Cunctasque urbes eius in tempore illo cepimus et percussimus anathemate singulas civitates cum viris ac mulieribus et parvulis; neminem reliquimus in eis superstitem, (Liber Deuteronomii 2,34) |
Et cepimus cunctas civitates eius in illo tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret: sexaginta urbes, omnem regionem Argob, regnum Og in Basan. (Liber Deuteronomii 3,4) |
Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorraeorum, qui erant trans Iordanem, a torrente Arnon usque ad montem Hermon (Liber Deuteronomii 3,8) |
Terramque hanc possedimus in tempore illo ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad; et civitates illius dedi Ruben et Gad. (Liber Deuteronomii 3,12) |
