Busca Bíblica

Encontrados 732 registros para: illis



Scalpsit quoque in tabulatis illis, fulcris eius et super limbos eius cherubim et leones et palmas secundum vacuum singulorum, et coronas per circuitum. (Liber I Regum 7,36)

  

de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel: “Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras; certissime enim avertent corda vestra, ut sequamini deos earum”. His itaque copulatus est Salomon amore; (Liber I Regum 11,2)

  

Postquam autem transiit meridies, et, illis prophetantibus, venerat tempus, quo sacrificium offerri solet, nec audiebatur vox, neque aliquis respondebat nec attendebat orantes, (Liber I Regum 18,29)

  

Misitque Iezabel nuntium ad Eliam dicens: “Haec mihi faciant dii et haec addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis”. (Liber I Regum 19,2)

  

Qui remisit et ait: “Haec faciant mihi dii et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi, qui sequitur me”. (Liber I Regum 20,10)

  

Respondens Elias ait illis: “Si homo Dei ego sum, descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos”. Descendit ergo ignis Dei e caelo et devoravit illum et quinquaginta eius. (Liber II Regum 1,12)

  

Et ait unus ex illis: “Veni ergo et tu cum servis tuis”. Respondit: “Ego veniam”. (Liber II Regum 6,3)

  

At ille respondit: “Noli timere; plures enim nobiscum sunt quam cum illis”. (Liber II Regum 6,16)

  

In diebus illis coepit Dominus discindere in Israel; percussitque eos Hazael in universis finibus Israel (Liber II Regum 10,32)

  

et praecepit illis dicens: “Hoc est, quod facere debetis: tertia pars vestrum introeat sabbato et observet excubitum domus regis; (Liber II Regum 11,5)

  

In diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae et Phacee filium Romeliae. (Liber II Regum 15,37)

  

In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et venit ad eum Isaias filius Amos prophetes dixitque ei: “Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, morieris enim et non vives”. (Liber II Regum 20,1)