Busca Bíblica

Encontrados 3286 registros para: erit



Quam ob rem, si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi; sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dexteram sive ad sinistram”. (Liber Genesis 24,49)

  

quae peperit ei Zamran et Iecsan et Madan et Madian et Iesboc et Sue. (Liber Genesis 25,2)

  

Hae sunt generationes Ismael filii Abrahae, quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarae. (Liber Genesis 25,12)

  

eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et iustificationes legesque servaverit”. (Liber Genesis 26,5)

  

“Qui tetigerit hominem hunc et uxorem eius, morte morietur”. (Liber Genesis 26,11)

  

Quas cum intuleris patri tuo, et comederit, benedicat tibi, priusquam moriatur”. (Liber Genesis 27,10)

  

Si attrectaverit me pater meus et senserit, timeo, ne putet me sibi voluisse illudere; et inducam super me maledictionem pro benedictione”. (Liber Genesis 27,12)

  

Et serviant tibi populi, et adorent te nationes; esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae. Qui maledixerit tibi, sit maledictus; et, qui benedixerit tibi, sit benedictus!”. (Liber Genesis 27,29)

  

Expavit Isaac stupore vehementi ultra modum et ait: “Quis igitur ille est, qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus, priusquam tu venires? Benedixique ei, et erit benedictus!”. (Liber Genesis 27,33)

  

motus Isaac dixit ad eum: “Ecce, procul a pinguedine terrae erit habitatio tua et procul a rore caeli desuper. (Liber Genesis 27,39)

  

Dixit quoque Rebecca ad Isaac: “Taedet me vitae meae propter filias Heth; si acceperit Iacob uxorem de filiabus Heth sicut istis de filiabus terrae, nolo vivere”. (Liber Genesis 27,46)

  

Eritque semen tuum quasi pulvis terrae; dilataberis ad occidentem et orientem et septentrionem et meridiem; et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae. (Liber Genesis 28,14)