Busca Bíblica
Encontrados 1941 registros para: eorum
aperiens cernensque in ea parvulum vagientem, miserta eius ait: “De infantibus Hebraeorum est hic”. (Liber Exodus 2,6) |
In diebus illis, postquam creverat, Moyses egressus est ad fratres suos; viditque afflictionem eorum et virum Aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis. (Liber Exodus 2,11) |
Post multum vero temporis mortuus est rex Aegypti; et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt, ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. (Liber Exodus 2,23) |
Et audivit gemitum eorum ac recordatus est foederis, quod pepigit cum Abraham, Isaac et Iacob; (Liber Exodus 2,24) |
Cui ait Dominus: “Vidi afflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam exactorum eorum. (Liber Exodus 3,7) |
Clamor ergo filiorum Israel venit ad me, vidique afflictionem eorum, qua ab Aegyptiis opprimuntur; (Liber Exodus 3,9) |
Et audient vocem tuam; ingredierisque tu et seniores Israel ad regem Aegypti, et dicetis ad eum: Dominus, Deus Hebraeorum, occurrit nobis; et nunc eamus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro. (Liber Exodus 3,18) |
Et credidit populus, audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel et quod respexisset afflictionem eorum; et proni adoraverunt. (Liber Exodus 4,31) |
Dixeruntque: “Deus Hebraeorum occurrit nobis; eamus, quaeso, viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro, ne forte accidat nobis pestis aut gladius”. (Liber Exodus 5,3) |
Pepigique cum eis foedus, ut darem illis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae. (Liber Exodus 6,4) |
Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus, qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israel de medio eorum”. (Liber Exodus 7,5) |
Proieceruntque singuli virgas suas, quae versae sunt in colubros; sed devoravit virga Aaron virgas eorum. (Liber Exodus 7,12) |
