Busca Bíblica

Encontrados 2470 registros para: enim



Pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan; et quomodo consequens est, ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum? (Liber Genesis 44,8)

  

Et Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph ­ necdum enim de loco abierat ­ omnesque ante eum pariter in terram corruerunt. (Liber Genesis 44,14)

  

Accedens autem propius Iudas confidenter ait: “Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo; tu es enim sicut pharao! (Liber Genesis 44,18)

  

Suggessimus domino meo: "Non potest puer relinquere patrem suum; si enim illum dimiserit, morietur". (Liber Genesis 44,22)

  

Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero, ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam”. (Liber Genesis 44,34)

  

Nolite contristari, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus. Pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum. (Liber Genesis 45,5)

  

Biennium est enim quod coepit fames esse in terra, et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit nec meti. (Liber Genesis 45,6)

  

Ibique te pascam ­ adhuc enim quinque anni residui sunt famis ­ ne et tu pereas et domus tua et omnia, quae possides". (Liber Genesis 45,11)

  

et nuntiaverunt ei dicentes: “Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti!”. At cor eius frigidum mansit; non enim credebat eis. (Liber Genesis 45,26)

  

Dixeruntque ad pharaonem: “Ad peregrinandum in terra venimus, quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame, in terra Chanaan petimusque, ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen”. (Liber Genesis 47,4)

  

Mihi enim, quando veniebam de Paddanaram, mortua est Rachel mater tua in terra Chanaan in ipso itinere, cum adhuc esset spatium aliquod usque ad Ephratham, et sepelivi eam iuxta viam Ephrathae, quae alio nomine appellatur Bethlehem”. (Liber Genesis 48,7)

  

Oculi enim Israel caligabant prae nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se deosculatus et circumplexus eos (Liber Genesis 48,10)