Busca Bíblica

Encontrados 98 registros para: dimisi



Et, ut vesper factus est, festinaverunt servi eius abire, et Bagoas conclusit tabernaculum a foris et dimisit adstantes a facie domini sui. Et abierunt omnes in cubilia sua; erant enim omnes fatigati, quoniam plurimus factus erat potus. (Liber Iudith 13,1)

  

Et procedens magna facta est valde et senuit in domo mariti sui Manasses annos centum quinque; et dimisit abram suam liberam. Et mortua est in Betulia, et sepelierunt eam in spelunca. (Liber Iudith 16,23)

  

Et si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae, (Liber Iob 8,4)

  

Saccum consui super cutem meam et dimisi in terram cornu meum. (Liber Iob 16,15)

  

Viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti. (Liber Iob 22,9)

  

Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ipsius quis solvit? (Liber Iob 39,5)

  

Et dimisi eos secundum duritiam cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis. (Liber Psalmorum 81,13)

  

Misit rex et solvit eum, princeps populorum, et dimisit eum; (Liber Psalmorum 105,20)

  

Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium; et inimici erant ei omnes exercitus patrum eius. (Liber I Maccabaeorum 11,38)

  

Et credidit ei et fecit, sicut dixit, et dimisit exercitum, et abierunt in terram Iudae. (Liber I Maccabaeorum 12,46)

  

Et misit pueros et centum talenta. Et mentitus est et non dimisit Ionathan; (Liber I Maccabaeorum 13,19)

  

Morabatur Nicanor Hierosolymis nihilque inique agebat gregesque turbarum, quae congregatae fuerant, dimisit. (Liber II Maccabaeorum 14,23)