Busca Bíblica

Encontrados 1205 registros para: dicit



Et exclamavit mulier sapiens de civitate: “Audite, audite! Dicite Ioab: “Appropinqua huc, et loquar tecum””. (Liber II Samuelis 20,16)

  

“Vade et loquere ad David: Haec dicit Dominus: Trium tibi datur optio; elige unum, quod volueris ex his, ut faciam tibi”. (Liber II Samuelis 24,12)

  

Venit Banaias ad tabernaculum Domini et dixit ei: “Haec dicit rex: Egredere!”. Qui ait: “Non egrediar, sed hic moriar”. Renuntiavit Banaias regi sermonem dicens: “Haec locutus est Ioab et haec respondit mihi”. (Liber I Regum 2,30)

  

Tunc rex ait: “Haec dicit: “Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est”; et ista respondit: “Non, sed filius tuus mortuus est, et filius meus vivit””. (Liber I Regum 3,23)

  

et ait ad Ieroboam: “Tolle tibi decem scissuras; haec enim dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus. (Liber I Regum 11,31)

  

Haec dicit Dominus: Non ascendetis neque bellabitis contra fratres vestros, filios Israel; revertatur vir in domum suam; a me enim factum est hoc”. Audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere, sicut eis praeceperat Dominus. (Liber I Regum 12,24)

  

et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait: “Altare, altare, haec dicit Dominus: Ecce filius nascetur domui David, Iosias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te immolant, et ossa hominum super te incendent”. (Liber I Regum 13,2)

  

et exclamavit ad virum Dei, qui venerat de Iuda, dicens: “Haec dicit Dominus: Quia non oboediens fuisti ori Domini et non custodisti mandatum, quod praecepit tibi Dominus Deus tuus, (Liber I Regum 13,21)

  

Vade et dic Ieroboam: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum Israel (Liber I Regum 14,7)

  

Haec autem dicit Dominus, Deus Israel: “Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque ad diem, in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terrae””. (Liber I Regum 17,14)

  

ait: “Haec dicit Benadad: Argentum tuum et aurum tuum meum est, et uxores tuae et filii tui optimi mei sunt”. (Liber I Regum 20,3)

  

Revertentesque nuntii dixerunt: “Haec dicit Benadad: Quia misi ad te dicens: “Argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios tuos dabis mihi”, (Liber I Regum 20,5)