Busca Bíblica

Encontrados 698 registros para: aqua



Quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Moysen dicens: “Quia de aqua tuli eum”. (Liber Exodus 2,10)

  

Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerunt ad hauriendam aquam; et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui. (Liber Exodus 2,16)

  

Supervenere pastores et eiecerunt eas: surrexitque Moyses et, defensis puellis, adaquavit oves earum. (Liber Exodus 2,17)

  

Responderunt: “Vir Aegyptius liberavit nos de manu pastorum; insuper et hausit aquam nobis potumque dedit ovibus”. (Liber Exodus 2,19)

  

Quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam, sume aquam fluminis et effunde eam super aridam, et, quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem”. (Liber Exodus 4,9)

  

“Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius, sed ipsi vadant et colligant stipulas. (Liber Exodus 5,7)

  

Vade ad eum mane. Ecce egredietur ad aquas; et stabis in occursum eius super ripam fluminis. Et virgam, quae conversa est in serpentem, tolles in manu tua (Liber Exodus 7,15)

  

Haec igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quae in manu mea est, aquam fluminis; et vertetur in sanguinem. (Liber Exodus 7,17)

  

Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquae, et taedebit Aegyptios bibere aquam fluminis”. (Liber Exodus 7,18)

  

Dixit quoque Dominus ad Moysen: “Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti, super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem; et sit cruor in omni terra Aegypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis”. (Liber Exodus 7,19)

  

Feceruntque ita Moyses et Aaron, sicut praeceperat Dominus. Et elevans virgam percussit aquam fluminis coram pharaone et servis eius; quae versa est in sanguinem. (Liber Exodus 7,20)

  

Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt, computruitque fluvius, et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis; et fuit sanguis in tota terra Aegypti. (Liber Exodus 7,21)