Busca Bíblica
Encontrados 212 registros para: Maria
Anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae regnavit Phacee filius Romeliae super Israel in Samaria viginti annis. (Liber II Regum 15,27) |
Anno duodecimo Achaz regis Iudae regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israel novem annis. (Liber II Regum 17,1) |
Pervagatusque est omnem terram et ascendens Samariam obsedit eam tribus annis. (Liber II Regum 17,5) |
Anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israel in Assur posuitque eos in Hala et iuxta Habor fluvium Gozan et in civitatibus Medorum. (Liber II Regum 17,6) |
Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Ava et de Emath et de Sepharvaim et collocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israel, qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eius. (Liber II Regum 17,24) |
Nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum: “Gentes, quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae, ignorant legitima Dei terrae; et immisit eis leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terrae”. (Liber II Regum 17,26) |
Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his, qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent Dominum. (Liber II Regum 17,28) |
et, cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant iuxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam. (Liber II Regum 17,33) |
Anno quarto regis Ezechiae, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israel, ascendit Salmanasar rex Assvriorum Samariam et oppugnavit eam (Liber II Regum 18,9) |
et cepit. Post annos tres, anno sexto Ezechiae, id est nono anno Osee regis Israel, capta est Samaria. (Liber II Regum 18,10) |
Ubi sunt dii Emath et Arphad? Ubi sunt dii Sepharvaim, Ana et Ava? Numquid liberaverunt Samariam de manu mea? (Liber II Regum 18,34) |
Et extendam super Ierusalem funiculum Samariae et pondus domus Achab et extergam Ierusalem sicut qui extergit vas, extergit et convertit super faciem eius. (Liber II Regum 21,13) |
