Busca Bíblica
Encontrados 149 registros para: Iordane
Qui praecepit eis dicens: “Ascendite de Iordane”. (Liber Iosue 4,17) |
Populus autem ascendit de Iordane decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis, in termino orientali Iericho. (Liber Iosue 4,19) |
docebitis eos atque dicetis: Per arentem alveum transivit Israel Iordanem istum, (Liber Iosue 4,22) |
Postquam ergo audierunt om nes reges Amorraeorum, qui ha bitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant Magno mari loca, quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israel, donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus coram filiis Israel. (Liber Iosue 5,1) |
Et dixit Iosue: “Heu, Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Iordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorraei et perderes? Utinam mansissemus trans Iordanem! (Liber Iosue 7,7) |
Quibus auditis, cuncti reges, qui trans Iordanem versabantur in montanis et in Sephela, in omni litore maris Magni, hi quoque, qui habitabant usque ad Libanum, Hetthaeus et Amorraeus, Chananaeus, Pherezaeus et Hevaeus et Iebusaeus (Liber Iosue 9,1) |
et duobus Amorraeorum regibus trans Iordanem, Sehon regi Hesebon et Og regi Basan, qui erat in Astharoth. (Liber Iosue 9,10) |
Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam Arabae. (Liber Iosue 12,1) |
Hi sunt reges terrae, quos percussit Iosue et filii Israel trans Iordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani usque ad montem Calvum, qui ascendit in Seir; tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israel, singulis partes suas, (Liber Iosue 12,7) |
in valle quoque Betharan et Bethnemra et Succoth et Saphon, reliqua pars regni Sehon regis Hesebon; Iordanis et terminus usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam. (Liber Iosue 13,27) |
Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Iordanem contra Iericho ad orientalem plagam. (Liber Iosue 13,32) |
Duabus enim tribubus et dimidiae dederat Moyses trans Iordanem possessionem, absque Levitis, quibus nihil dedit inter fratres suos; (Liber Iosue 14,3) |
