Busca Bíblica

Encontrados 113 registros para: Ioanne



Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: “Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: “Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?””. (Evangelium secundum Lucam 7,20)

  

Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad turbas: “Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri? (Evangelium secundum Lucam 7,24)

  

Dico vobis: Maior inter natos mulierum Ioanne nemo est; qui autem minor est in regno Dei, maior est illo. (Evangelium secundum Lucam 7,28)

  

Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis: “Daemonium habet!”; (Evangelium secundum Lucam 7,33)

  

Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Ioannem et Iacobum et patrem puellae et matrem. (Evangelium secundum Lucam 8,51)

  

Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quae fiebant, et haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam: “Ioannes surrexit a mortuis”; (Evangelium secundum Lucam 9,7)

  

Et ait Herodes: “Ioannem ego decollavi; quis autem est iste, de quo audio ego talia?”. Et quaerebat videre eum. (Evangelium secundum Lucam 9,9)

  

At illi responderunt et dixerunt: “Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero: Propheta unus de prioribus surrexit”. (Evangelium secundum Lucam 9,19)

  

Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret. (Evangelium secundum Lucam 9,28)

  

Respondens autem Ioannes dixit: “Praeceptor, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum”. (Evangelium secundum Lucam 9,49)

  

Cum vidissent autem discipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: “Domine, vis dicamus, ut ignis descendat de caelo et consumat illos?”. (Evangelium secundum Lucam 9,54)

  

Et factum est cum esset in loco quodam orans, ut cessa vit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: “Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos”. (Evangelium secundum Lucam 11,1)