Busca Bíblica
Encontrados 1933 registros para: Deus
Dixitque Deus ad Noe: “Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram”. (Liber Genesis 9,17) |
Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem! Sitque Chanaan servus eius. (Liber Genesis 9,26) |
Dilatet Deus Iapheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus eius”. (Liber Genesis 9,27) |
et benedictus Deus excelsus, qui tradidit hostes tuos in manus tuas”. Et dedit ei decimas ex omnibus. (Liber Genesis 14,20) |
Dixitque Abram: “Domine Deus, quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis, et heres domus meae erit Damascenus Eliezer”. (Liber Genesis 15,2) |
Et ille ait: “Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam?”. (Liber Genesis 15,8) |
Vocavit autem nomen Domini, qui loquebatur ad eam: “Tu Deus, qui vidisti me”. Dixit enim: “Profecto hic vidi posteriora videntis me”. (Liber Genesis 16,13) |
Postquam Abram nonaginta et novem annorum factus est, apparuit ei Dominus dixitque ad eum: “Ego Deus omnipotens, ambula coram me et esto perfectus. (Liber Genesis 17,1) |
Dixitque ei Deus: “Ecce pactum meum tecum. Erisque pater multarum gentium, (Liber Genesis 17,4) |
Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te. (Liber Genesis 17,7) |
Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; eroque Deus eorum”. (Liber Genesis 17,8) |
Dixit iterum Deus ad Abraham: “Tu autem pactum meum custodies, et semen tuum post te in generationibus suis. (Liber Genesis 17,9) |
