Busca Bíblica
Encontrados 683 registros para: Domine
In hoc enim Christus et mortuus est et vixit, ut et mortuorum et vivorum dominetur. (Epistula ad Romanos 14,9) |
Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote. (Epistula ad Colossenses 3,15) |
et: “Tu in principio, Domine, terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli. (Epistula ad Hebraeos 1,10) |
“Dignus es, Domine et Deus noster, accipere gloriam et honorem et virtutem, quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant et creata sunt”. (Apocalypsis Ioannis 4,11) |
Et clamaverunt voce magna dicentes: “Usquequo, Domine, sanctus et verus, non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his, qui habitant in terra?”. (Apocalypsis Ioannis 6,10) |
Et dixi illi: “Domine mi, tu scis”. Et dixit mihi: “Hi sunt qui veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni. (Apocalypsis Ioannis 7,14) |
dicentes: “Gratias agimus tibi, Domine, Deus omnipotens, qui es et qui eras, quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti. (Apocalypsis Ioannis 11,17) |
Et cantant canticum Moysis servi Dei et canticum Agni dicentes: “Magna et mirabilia opera tua, Domine, Deus omnipotens; iustae et verae viae tuae, Rex gentium! (Apocalypsis Ioannis 15,3) |
Quis non timebit, Domine, et glorificabit nomen tuum? Quia solus Sanctus, quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo, quoniam iudicia tua manifestata sunt”. (Apocalypsis Ioannis 15,4) |
Et audivi altare dicens: “Etiam, Domine, Deus omnipotens, vera et iusta iudicia tua!”. (Apocalypsis Ioannis 16,7) |
Dicit, qui testimonium perhibet istorum: “Etiam, venio cito”. “Amen. Veni, Domine Iesu!”. (Apocalypsis Ioannis 22,20) |
