Busca Bíblica

Encontrados 624 registros para: tuam



tunc dixit: “Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam”. Aufert primum, ut secundum statuat; (Epistula ad Hebraeos 10,9)

  

Sed dicet quis: “Tu fidem habes, et ego opera habeo”. Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meis fidem. (Epistula Iacobi 2,18)

  

Ante omnia mutuam in vosmetipsos caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum; (Epistula I Petri 4,8)

  

Scio opera tua et laborem et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos et tentasti eos, qui se dicunt apostolos et non sunt, et invenisti eos mendaces; (Apocalypsis Ioannis 2,2)

  

Sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti. (Apocalypsis Ioannis 2,4)

  

Scio tribulationem tuam et paupertatem tuam — sed dives es — et blasphemiam ab his, qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt, sed sunt synagoga Satanae. (Apocalypsis Ioannis 2,9)

  

Novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus. (Apocalypsis Ioannis 2,19)

  

Venio cito; tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. (Apocalypsis Ioannis 3,11)

  

“Dignus es, Domine et Deus noster, accipere gloriam et honorem et virtutem, quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant et creata sunt”. (Apocalypsis Ioannis 4,11)

  

dicentes: “Gratias agimus tibi, Domine, Deus omnipotens, qui es et qui eras, quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti. (Apocalypsis Ioannis 11,17)

  

Et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem: “Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora, ut metatur, quoniam aruit messis terrae”. (Apocalypsis Ioannis 14,15)

  

Et alius angelus de altari, habens potestatem supra ignem, et clamavit voce magna ad eum, qui habebat falcem acutam, dicens: “Mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae, quoniam maturae sunt uvae eius”. (Apocalypsis Ioannis 14,18)