Busca Bíblica
Encontrados 627 registros para: nobis
Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis, permansissent nobiscum; sed ut manifestaretur quoniam illi omnes non sunt ex nobis. (Epistula I Ioannis 2,19) |
Et haec est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis: vitam aeternam. (Epistula I Ioannis 2,25) |
Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nomine mur, et sumus! Propter hoc mundus non cognoscit nos, quia non cognovit eum. (Epistula I Ioannis 3,1) |
In hoc novimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere. (Epistula I Ioannis 3,16) |
Et hoc est mandatum eius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. (Epistula I Ioannis 3,23) |
Et, qui servat mandata eius, in ipso manet, et ipse in eo; et in hoc cognoscimus quoniam manet in nobis, ex Spiritu, quem nobis dedit. (Epistula I Ioannis 3,24) |
In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. (Epistula I Ioannis 4,9) |
Deum nemo vidit umquam; si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis consummata est. (Epistula I Ioannis 4,12) |
In hoc cognoscimus quoniam in ipso manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis. (Epistula I Ioannis 4,13) |
Et nos, qui credidimus, novimus caritatem, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est; et, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo manet. (Epistula I Ioannis 4,16) |
In hoc consummata est caritas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii; quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. (Epistula I Ioannis 4,17) |
Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita in Filio eius est. (Epistula I Ioannis 5,11) |
