Busca Bíblica

Encontrados 607 registros para: nomen



Quis non timebit, Domine, et glorificabit nomen tuum? Quia solus Sanctus, quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo, quoniam iudicia tua manifestata sunt”. (Apocalypsis Ioannis 15,4)

  

Et aestuaverunt homines aestu magno; et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas et non egerunt paenitentiam, ut darent illi gloriam. (Apocalypsis Ioannis 16,9)

  

et in fronte eius nomen scriptum, mysterium: “Babylon magna, mater fornicationum et abominationum terrae”. (Apocalypsis Ioannis 17,5)

  

Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse; (Apocalypsis Ioannis 19,12)

  

et vestitus veste aspersa sanguine, et vocatur nomen eius Verbum Dei. (Apocalypsis Ioannis 19,13)

  

Et habet super vestimentum et super femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dominus dominorum. (Apocalypsis Ioannis 19,16)

  

et videbunt faciem eius, et nomen eius in frontibus eorum. (Apocalypsis Ioannis 22,4)