Busca Bíblica
Encontrados 459 registros para: viro
Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros singulos de tribubus suis. (Liber Deuteronomii 1,23) |
Et percussimus eos anathemate, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos; (Liber Deuteronomii 3,6) |
Si puellam virginem desponsatam viro invenerit aliquis in civitate et concubuerit cum illa, (Liber Deuteronomii 22,23) |
Et pronunciabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce: (Liber Deuteronomii 27,14) |
Tenera mulier in te et delicata, quae non tentabat pedis vestigium figere in terram propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu eius, filio et filiae (Liber Deuteronomii 28,56) |
congrega populum tam viros quam mulieres, parvulos et advenas, qui sunt intra portas tuas, ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis huius; (Liber Deuteronomii 31,12) |
De Levi quoque ait: “Tummim et Urim tui viro sancto tuo, quem probasti in Massa et cum quo litigasti ad aquas Meriba. (Liber Deuteronomii 33,8) |
Misit ergo Iosue filius Nun de Settim duos viros exploratores in abscondito et dixit eis; “Ite et considerate terram urbemque Iericho”. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Rahab et quieverunt ibi. (Liber Iosue 2,1) |
Misitque rex Iericho ad Rahab dicens: “Educ viros, qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam; exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt”. (Liber Iosue 2,3) |
Tollensque mulier viros abscondit et ait: “Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent; (Liber Iosue 2,4) |
Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae operuitque eos lini stipula, quae ibi erat. (Liber Iosue 2,6) |
Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas tribus; (Liber Iosue 3,12) |
